

Liber Deuteronomii*
Caput 28: Versus 66
Et erit vita.Nihil pejus inter maledicta, quae Judaeis merito superbiae acciderunt, quam videre vitam suam, id est Filium Dei pendentem, et non credere ei. Maledicta autem cum ex prophetia dicuntur: non de malo voto sunt, sed praedicuntur. Potuit autem sic sonare Judaeis: Videbis vitam tuam pendentem, et non credes vitae tuae, id est inter minas et dolos hostium vitam tuam videbis pendere ex incerto.